

Liber Regum Tertius*
Caput 7: Versus 51
Perfecit omne opus.[ID., ibid.]Dum status saeculi geritur, facit quidem opus domus Domini, sed nondum perficit, quia corda electorum Dominus, ut bona operentur, inspirat et adjuvat; nullum tamen in hac vita commorantem absque peccato esse tribuit. Namque hoc futurae beatitudini reservat. Perficit vero omne opus templi Salomonis et dedicacationi aptum reddit, cum noster pacificus in die novissima electos resurrectionis immortalitate glorificat, et aeternum perducit ad regnum. Unde templum septem annis aedificatum, octavo autem perfectum ac dedicatum est. Cui tempore convenit quod sequitur:Et intulit quae sanctificaverat.[ID., ibid.]Sanctificaverat David pater Salomonis argentum, cum Deus Pater eloquentes gratia sui Spiritus ad loquendum verbum Dei confortat. Sanctificat aurum, cum naturali ingenio praeditos ad intelligendam legem illuminat. Sanctificat etiam vasa, cum omnibus Ecclesiae filiis Spiritus sancti gratiam largitur. Haec sanctificata Salomon infert in templum, cum Dominus peracto judicio doctorum et caeterorum fidelium coetum in gaudium coelestis regni introducit.Reposuitque in thesauris domus Domini.[ID., ibid.]Quia deos suos abscondit in abdito vultus sui a conturbatione hominum. Multi sunt thesauri in una domo Domini, quia in una Ecclesia sancti meritis distant.Et una est patria coelestis, quamvis in ea stella a stella differat in claritate[II Cor. 15.]. Quod utrumque distributor praemiorum demonstravit, cum ait:In domo Patris mei mansiones multae sunt[Joan. 15.].